Buscar: en esta colección | en esta obra
Obras completas de Menéndez... > HISTORIA DE LOS HETERODOXOS... > VII : APÉNDICE I : DOCUMENTOS > APÉNDICES AL LIBRO II

Datos del fragmento

Texto

[p. 161] I

CARTA INÉDITA DE ELIPANDO A LOS OBISPOS DE LAS GALIAS [1]

«Dominis Et in Christo Reverentissimis Fratribus Gallie adque equitanie adque Avstrie Cvnctis Sacerdotibvs Nos Indigni et Exigvi Spanie Presvles Et ceteri Christi Fideles in Domino Aeternam salutem. Amen.

»Ad notionem nostram pervenit lugubris et funesta opinio que nos usque quaque contribit in eo quod antifrasy beati nefandi asturiensis prebyteri pseudo Christi et pseudo prophete pestiferi dogmatis sermo vipereus et nidor sulfureus arcana pectoris vestri usque quaque fedauerit ob illut quod carnis adobtio (sic) in filio dei secundum humane servitutis formam nequaquam fuisse asserit nec veram ex virgine visibilem formam susceperit. Nos igitur e contrario secundum sanctorum venerabilium Patrum Hilarij Ambrosi. Augustini Iheronimi Fulgentij Isidori Eugenii Ildefonsi Iuliani et ceterorum ortodoxorum atque catholicorum dogmata: confitemur et credimus deum dei filium ante omnia tempera sine initio ex patre genitum quo aeternum et consimilem, et consubstantialem non adobtione (sic) sed genere neque gratia sed natura atque id ipsut eodem filio adtestante, ego et pater unum sumus, et cetera que de divinitate sua: Idem verus deus et verus homo nobis loquutus est: Pro salutem vero humani generis in fine temporis ex illa intima et ineffabili Patris [p. 162] substantia egrediens et a patre non recedens huius mundi infima petens, ad publicum humani generis apparens: Invisibilis visibile corpus adsumens de Virgine ineffabiliter per integra Virginalia matris enixus secundum traditiones Patrum. Confitemur et credimus eum factum ex muliere factum sub lege, non genere esse filium dei set adobtione (sic) , neque natura set gratia. Id ipsut eodem domino adtestante qui ait: Pater maior me est: et evangelista de illo: Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia dei erat in illo: Et iterum: vidimus gloriam eius quasi gloriam unigeniti a patre: plenum gratia et veritate. de qua adobtione (sic) carnis, beatus Ambrosius in libro de Trinitate loquitur dicens Quomodo conversi estis ad deum a simulacris servite deo vibo et vero. Illi enim dij esse simulantur natura autem deus vibus et verus est Nam et in ipso usu non est adoptivus (sic) filius: et verus filius. Adoptivum (sic) filium non dicimus natura esse qui verus est filius. Item post aliqua: Partus enim Virginis non matura mutavit sed generandi usum novavit. Denique caro de carne nata est. Habuit ergo de suo virgo quod traderet: Non enim alienum dedit mater, set proprium e visceribus suis contulit: Inusitato modo sed usitato munere habuit: Igitur carnem virgo quam nature sollemnis iure transcribsit (sic) in fretum. [1] Eadem igitur secundum carnem generantis marie. genitique natura nec dissimilis fratribus quia dicit scribtura (sic) , ut per omnia fratribus similis fieret: Similis utique dei filius nostri non secundum divinitatis plenitudinem, set secundum anime rationabilis, et ut expressius dicamus humane nostrique corporis veritatem. Item beatus Ilarius pictabiensis sic dicit. Parit virgo partus adeo est: vagit infans, laudantes angeli adorant: Panni sordent deus adoratur: Ita potestatis dignitas non amittitur, dum carnis humilitas adobtatur (sic). Item beatus Iheronimus in expositione Apocalipsin ubi dicit calculum candidum id est gemma alba adobtio (sic) carnis in filio dei. Item in epistola ad Cesarium: Non istut verbum quod in patre et cum patre fuisse esse credendum est. Sed homo quem in gratia salutis deus verbum susceperat audibit. Ego odie (sic) genui te: Hic filius hominis per dei filium in dei filio esse promeretur, nec adobtio (sic) a natura separatur, set natura cum adobtione (sic) coniungitur: Beatus quoque [p. 163] Agustinus in expositione evangelii secundum Iohannem iuxta formam deitatis ita dicit: Filius Dei non est adobtione, set genere neque gratia set natura: Item in omelia secundum humane servitutis formam ita dicit: homo adobtatus (sic) cuius gloriam quesibit qui est ab illo unicus natus. Ecce quem agustinus dicit adobtatum (sic) , hunc Iohannes apostolus dicit: advocatum habemus aput Patrem Iesum Christum, qui etiam interpellat pro nobis.

»Igitur beatus Isidorus in libro Ethimologiarum ita dicit: unigenitus autem vocatur secundum divinitatis excellentiam quia sine fratribus: Primogenitus secundum susceptionem hominis. In qua per adobtionem (sic) gratia fratres abere dignatus est quibus esset Primogenitus. Item precessores nostri Eugenius Hildefonsus Iulianus Toletane sedis antistites in suis dogmatibus ita dixerunt: In missan de cena domini qui per adobtivi hominis passione dum suo non indulgit corpore nostro demum idest iterum non pepercit: et alibi: qui pietate tua per adobtivi hominis passionem quasi quasdam in presentis populi adquisitione manubias: quum non exibuerit e celo, exibueret triumpho: et quum non abuerit divinitas inmutabilis pugnam abuerit fragilitas adsumta victoriam. Item in missam de ascensione domini: Odie Salvator noster post adobtionem carnis sedem repetit deitatis. Item in missam defunctorum: quos fecisti adobtioni participes iubeas hereditati tue esse consortes.

»Ecce quos in adobtione participes esse non dubitat: consortes fieri in hereditate exobtat.

»Credimus igitur et confitemur deum dei filium, lumen de lumine deum verum ex deo vero ex patre unigenitum sine adoptione, primogenitum vero in fine temporis verum hominem adsumendo de virgine in carnis adoptione: vnigenitum in natura, primogenitum in adobtione et gratia. De quo Apostolus ait: nam quos prescibit et predestinavit conformes fieri imaginis filij eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Fratres scilicet eos de quibus per Psalmistam dicit: narrabo nomen tuum fratribus meis: Unde fratres nisi de sola carnis adobtione per quod fratres abere dignatus est. De quibus Spiritus sanctus per Davit loquutus est: unxit te deus deus tuus oleo letitie pre consortibus tuis. Consortes eius sunt de quibus Iohannes apostolus ait: Karissimi nunc filij dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus [p. 164] quia quum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est: similes utique in carnis adobtione non simil es ein [1] in divinitate.

»Unctio vera illa spiritus sancti in qua maxime in filio dei secundum humanitatem plusquam in electis eius factus est per septiformem spiritualium carismata gratiarum. Illam esse credimus quam Esayas loquitur dicens requiescet super eum spiritus Domini spiritus sapientie in intellectus, spiritus consilij et fortitudinis, spiritus scientie et pietatis et replebit eum spiritus timoris Domini. Hanc plenitudinem unctionis in solo filio Dei adobtivo et primogenito credimus esse, in ceteris vero sanctis ad mensuram data est huius rei gratia unctionis.

»De filio tamen unigenito et sine adobtione vox patris inquiens ait ex utero ante Luciferum genuit te. Et iterum per psalmistam. Eructabit cor meum verbum bonum. Et iterum alibi egredietur de ore meo iustitie verbum: Id vox filij sine adobtione ita dicit: ante omnem creaturam ego ex ore altissimi processi priusquam lucifer oriretur ego eram priusquam in planitie prosterneret campos et in altum erigeret montes, ego eram cui pater congaudebat cotidie, dum letaretur orbe perfecto. Et iterum ante colles ego parturiebar, aduc terram non fecerat, quando parabat celos aderam dum vallaret mari terminos, et legem poneret aquis, ego eram: Item vox patris de filio primogenito et adobtivo ita dicit per moysen. Profetam suscitabit dominus Deus de fratribus vestris ipsum audietis tanquam me. Et in Evangelio: hic est filius meus dilectus in quo mici bene complacuit, ipsum audite, et per david: Ipse invocabit me pater meus est, tu deus meus et susceptor salutis mee, et ego primogenitum ponam illum excelsum pre regibus terre. In eternum servabo illi misericordia mea et testamentum meum fidele ipsi et ponam in secula seculorum sedem eius et tronum eius sicut dies celi. Cui iterum dicit Pete a me et dabo tibi gentis hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terre. Cui iterum pater per esayam dicit ego ante te ibo et gloriosos terre humiliabo. Et iterum ego ante te ambulabo et montes planos faciam et seras ferreas confringam, et dabo tibi tesauros occultos ut scias quoniam dominus Deus tuus ego sum. Et per Miceam: nunquid [p. 165] dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato anime meae: quod dixit primogenitum secundum humanitatem: quod dixit fructum ventris mei secundum divinitatem, et iterum de filio primogenito ad david dicit: cum dormieris cum patribus tuis, suscitabo de lumbis tuis qui sedeat super tronum srahel, ego ero ei in patrem et ipse erit mici in filium: Sed et alibi in libro Jesu filij sirac, miserere domine plebi tue super quara invocatum est nomen tuum: et srahel quem quoequasti primogenito tuo.

»Apostolus igitur paulus de divinitate et humanitate eius conmixtum loquens ita dicit: multifarie multisque modis olim deus loquutus est patribus nostris in profetis, novissimis. diebus loquutus est nobis in filio quem constituit heredem universorum per quera etiam fecit et secula. Quum sit splendor glorie et figura substantiae eius portans que omnia verbo virtutis sue purgationem peccalorum faciens sedet ad dexteram maiestatis in excelsis tanto melior angelis effectus quanto differentius pre illis nomen hereditabit: Cui enim dixit aliquando filius meus es tu, ego odie genui te: Et iterum quum introducere in orbem terre dicit: adorent eum omnes angeli eius.

»His premissis Sanctorum Patrum sententijs assertionibus nostris roboratis in commune decrevimus: ab eorum decretis nullo modo deviare vestigiis, set studiose custodire preceptis. Ita ut in uno eodemque dei et hominis filio: In una persona duabus quoque esse naturis plenis atque perfectis, dei et hominis. Domini et servi, visibilis adque invisibilis tribus quoque substantijs, verbi scilicet anime et carnis, ut credatur esse in una eademque dei et hominis persona et homo deificus, et humanatus deus. Iuxta beati augustini eloquium dicentis: Ex forma enira servi crucifixus est: et tamen dominus maiestatis dicitur crucifixus: talis enim erat illa susceptio qua et Deum hominem faceret et hominem deum. Et post aliqua inter iecta. Qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se equalem deo. Quid est non rapinam arbitratus est non usurpavit equalitatem dei set erat in illa in qua natus erat: Formam servi accipiens, non amittens quod erat, set accipiens quod non erat. Item ipse: In eo etiam quod de illo scribtum est quod acceperit adeo promissionera Spiritus Sancti et effuderit utraque natura monstratus est humana scilicet et divina: Accepit quippe ut homo, effudit quippe [p. 166] ut Deus: et post pauca: Ipse ergo Christus dei filius, et deus et homo, et dedit de celo ut deus, et accepit in terra ut homo. Item ipse dei filius inmutabiliter bonus. Ipse manens quod erat, et a nobis accipiens quod non erat. Preter sue nature detrimentum nostre dignatus est inire consortium. Item ipse: que quidem omnia ideo ad verbum refferuntur, ut una filij dei persona insinuetur: ne quasi duo Christi videantur: unus deus et alter homo. Ita sane factum ut ibi non solum verbum dei et hominis caro, set etiam rationalis hominis anima: adque hoc totum et deus dicatur esse propter deum et homo propter hominem. Unus ergo Christus non confusione substantie set unitate persone:

»Diversa quidem substantia est deus pater et homo mater scilicet ancilla et deus virgo maria non tamen diversa substantia deus pater et deus filius sicut non est diversa substantia homo mater et homo filius. Set audi quid dicat in profeta iste filius. De ventre inquit matris mee deus meus es tu: ut ostenderet patrem hinc esse deum suum quia homo factus est: Homo enim de ventre matris est natus. Et secundum hominem ex virgine natus est deus: Ut non solum pater illi esset qui eum de se ipso, hoc est de sua substantia genuisset: verum etiam deus eius esset: et que de ventre matris hominem creabit quum legimus ergo verbum caro factum est et abitabit in nobis: In verbum intelligimus verum dei filium: In carne agnoscimus verum hominis filium: et utrumque simul in unam personam dei et hominis filium, ineffabilis gratie largitate coniunctum. Propter quod et de illo Iohannes dicit: vidimus gloriam eius quasi gloriam unigeniti a patre et post pauca. Integerrime confitemur et hominem in deo dei filium in hominem virginis filium. Est plenissima et fidelissima ratio vel in uno eodemque Christo. In quo ad unitatem persone intra uterum virginalem divinitas humanitasque compacta est sicut hominem deus ita etiam hominem deum genuisse credatur: Ita ut qui suscepit et quod suscepit una sit in Trinitate persona neque enira homine adsumta quatemitas facta est, set trinitas mansit adsumtione illa ineffabiliter faciente persone unius in deo et homine veritatem: Proinde Christus Iesus dei filius est et deus et homo: deus ante omnia secula, homo in nostro seculo, deus quia dei verbum: deus enim erat verbum: homo autem quia in unitatem sit quia in vnitatem persone accessit verbo anima rationalis et caro. Quo circa in quantum deus est ipse et pater unum sunt. [p. 167] In quantum homo est, pater maior est illo. Quum enim esset     unicus dei filius: non adobtione set genere neque gratia set natura, ut esset etiam plenus in formam servi adobtione et gratia factus est hominis filius. Idem ipse utrumque ex utroque unus Christus, qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est: quod natura est. Idem esse equalis deo: ac per hoc et minor factus est et mansit equalis: utrumque vnus, sicut dictum est, set aliud propter Verbum, aliud propter hominem. Idemque dei filius non duo filij, deus et homo sed unus dei filius. Deus sine initio homo accepto initio. Dominus noster Jesus Christus. Deus enim et homo, non duo set unus est Christus, vnus autem non conversione divinitatis in carne sed adsumtione humanitatis in Deum: quia sicut in vno quoque homine due sunt quidem substantie set una persona est anima et caro ita etiam in domino et salvatore nostro: Licet utraque substantia integritatem suam servet ut scilicet nec in carne, coaguletur divinitas nec in divinitate resolvatur humanitas utraque tamen unus est Christus: vnus mundi redemtor et dominus: Cuius unitatis tanta ratio est ut quecumque humana sunt deo adscribantur: et ideo cura filium dei Christum dicimus hominem non separamus: nec rursus cum eundem Christus filium hominis dicimus: separamus Deum, secundum hominem namque in terra erat non in celo ubi nunc est: quando dicebat nemo ascendit in celum, nisi qui de celo descendit filius hominis qui est in coelo. Et itervm ipse post aliqua. Inter deum et homines mediator apparuit ut in unitatem persone copulans utramque naturam: et solita sublimaret insolitis, et insolita solitis temperaret. Has igitur tanti doctoris sententias: ideo in nostra defensione protulimus, ut unigenitum dei filium sine tempore ex patre genitum credamus non adobtione set genere neque gratia, set natura: In finem vero temporis pro salute humani generis in formam servi carnem adsumendo de virgine secundum apostolum primogenitum inter fratres in una eadem dei et hominis persona, non genere, set adobtione neque natura set gratia. In ea forma qua equalis matri non in ea qua equalis est patri: quia in forma servi servus ideo adobtivus. In forma autem domini, dominus servi: De qua forma servitutis Deus pater, profetara loquitur dicens: ecce intelleget servus meus: et iterum ecce servus meus suscipiam eum, electus mens complacuit sibi in illo anima mea: Set quare egre suscipiat quisquis ille est. [p. 168] Secundum humanitatem in filio dei adobtionem quum de eo psalmista dicat minorasti eum paulo minus ab angelis, et ipse de semet ipso per psalmistam ego autem sum vermis et non homo obprobium hominum et abiectio plebis, et propheta ide illo. Vidimus eum et non erat aspectus, et nos putabimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum ecce quia tanta de eius humilitate dicta sunt quur non adserimus adobtionem carnis in filio dei esse quisquis ille est: numquid ignominiosius aut deterius est dicere adobtionem in filio Dei potius quara servitutem quum etiam apostolus paulus de eius servitute confirmet dicens: Christus Iesus qui quum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se equalem deo, set semet ipsura exinanivit formam servi accipiens, humiliabit se usque ad mortem, mortem autem crucis. Quur dicere quisquis ille est pabeat adobtivum, quem sermo profeticus non formidat, dicere servum. Numquid honoratior est nomen servi: potius quam filij adobtivi? Adobtivus enim adfiliatus dicitur: Et tu quisquis ille est pabes dicere adobtivum? Profoeta dicit, et nos putabimus eum quasi leprosum, et tu pabes dicere adobtivum. Quare ista viliora in filio dei dicta sunt? Profeta respondeat: Ipse autem humiliatus est propter iniquitates nostras, et adtritus est propter scelera nostra, disciplina pacis nostre super eum et livore eius sanati sumus: et dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrorum. Oblatus est quid ipse voluit et tradidit in mortem pro salute fratrum. Si voluntate occubuit dicere eum non aborruit Qui corpus proprium flagellis impiorum subdidit et manus proprias a delicto innoxias in cruce extendit: ut nos de dominatu antiqui hostis iustitia potius quam potestate liberaret.

»Credimus igitur et confitemur vnigenitum Dei filium sine tempore incorporeum, et ineffabilem, et invisibilem, et sine adobtione: credimus eum in fine temporis primogenitum ex marie virginis uterum ineffabiliter et corporaliter egressum. Deitate exinanita in carnis adobtione secundum David qui dicit: Ipse invocabit me pater meus est tu, deus meus et susceptor salutis me: et ego primogenitum ponam illum excelsum pre regibus terre: Secundum Miceam qui dicit, numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo: Secundum Ihesura filium sirac qui dicit: miserere Domine plebi tue super quam invocatum est nomen tuum et srahel quem quoequasti primogenito tuo.

[p. 169] »Item humano generi consortem secundum David qui dicit, vnxit te deus deus tuus oleo letitie pre consortibus tuis.

»Secundum apostolum conformem humano generi sicut ipse dicit: nam quos prescibit et predestinabit conformes fieri imaginis filij eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Secundum ambrosium adobtivum qui dicit usu nostro adobtivus filius. Secundum agustinum qui dicit homo adobtatus qui est ab illo unicus natus:

»Secundum Iheronimum qui dicit gemma alba adobtio carnis est in filio dei: Secundum Isidorum qui dicit primogenitus autem vocatur secundum susceptionem hominis in qua per adobtionem gratie fratres abere dignatus est, quibus esset primogenitus. Unde et secundum beatum gregorium dicimus dei filium primogenitum sine peccato, unigenitum sine adobtione: Secundum Eugenium qui dicit: qui per adobtivi hominis passionem dum suo non indulgit corpori nostro demum id est iterum non pepercit. Secundum hildefonsum qui dicit odie post adobtionem carnis sedem repetit deitatis: Secundum Iulianum qui dicit quos fecisti adobtioni participes iubeas hereditati tue esse consortes:

»Set et illut opere pretium huic operi connectendum esse putavimus quod paulus apostolus ad galatas scribit dicens ubi sic ait: habemus spiritum adobtionis in quo clamamus abba pater: De quo spiritu etiam psalmista ait ascendit in altum cepit captivitatem dedit dona hominibus: De hoc et beatus agustinus in suis dogmatibus dicit: Igitur ante ascensionem gratiam sancti spiritus apostoli acceperunt qua possunt peccata dimittere et baptizare et credentibus spiritum adobtionis infundere post ascensionem vero multo maiorem sancti spiritus gratiam perceperunt in operatione virtutum et gratia sanitatum: et diversarum perceptione linguarum.

»Item beatus Isidorus in libro differentiarum sic dicit: Christus Iesus veniens crudelitatem. Peccata que lex puniebat per spiritum servitutis relaxabit per spiritum adobtionis: filios exervis [1] reddidit amorem implende legis condonabit et si deinceps punienda commiserint per eundem adobtionis spiritum indulget, formam bene agendi prebuit, et ut possit agi que docuit, adiutorem Spiritum infudit: Nam et in exorcismis ita contra hostem [p. 170] dicimus: recede ab his famulis Christi confusus, et per spiritum adobtionis seclussus.

»Ecce si spiritus sanctus qui est incorporeus et invisibilis et inefabilis aliquando donum aliquando adobtivus dicere non timetur, quur filius dei secundum formam servi deitate exinanita, corporeus et visibilis et palpabilis: adobtivus esse dicere dubitatur. Certe si in ore duorum vel trium textium iuxta sententiam domini stat omne verbum quanto magis toth venerabilium patrum veredicum de adobtione carnis refutetur testimonium. His exentis que de inmenso scribturarum pelago iuxta nostrarum virium fortitudinem et sensus nostri tenuitatem decerpere potuimus in nostra defensione ob posuimus et rite custodianda docemus... superest ut quisque ille adobtionem... Christi esse denegat sine dubio verum. hominem de virgine natum nequaquam fuisse adfirmet adtendat, igitur unaqueque anima fidelis in Christo... caritatis affectu si contrarium est aut blasfemum dicere filium dei secundum formam servi adobtivum proculdubio quod dici nefas est et illut blasfemum erit quod aliquando leo, aliquando catulus leonis, aliquando vitulus aliquando ovis sive agnus, victima hostia sacrificium olocaustum pro diversa varietatum causarum princeps et sacerdos homo et profeta virga et flos et radix, iudex et rex. Iustus et iustitia apostolus et episcopus bracium servus unguentum pastor puer, primo genitus Ostium angelus sagitta, aquila, vultur, lapis angularis, petra et cetera huiuscemodi in Christo filio dei nomina pro salvatione humani generis ab eo suscepta sicut predictum est, quod absit hec omnia erunt blasfemie plena: set absit hoc a fidelium cordibus ut dicere pabeant quod Sanctarum scribturarum testimonia nobis adobtivum pronuntiare non formidant: Set cui similem dixerimus antifrasium beatum os fetidum et omni spurcitia saginatum: de cuius lateribus aruina dependet, nabuzardan principem cocorum, muros Iherusalem destructorem: id est Sanctarum scribtararum prevaricatorem nisi fausto maniceo qui patriarcas mundinarios asserebat. De quo beatus agustinus inquiens ait: Pius homo faustus dolet Christum maledictum fuisse a moysen, eo quod dicat maledictus omnis qui pependet in ligno: Faustus doluit Christum maledictum nefandus beatus dolet Christum secundum formam servi quempiam dicere adobtivum. Contrarius apostolo Iohanni et evangeliste qui dei filium aeitate exinanita dicere non pabet advocatum idest adobtatum, et in forma [p. 171] servi gratia plenum: Et iterum contrarius Ilario ambrosio Isidoro Iheronimo et ceteris doctoribus qui nobis predicant in humanitate , non in divinitate adobtivum: et iterum cui similem dixerimus antifrasium beatum, nisi migetio casianorum et salibanorum magistrum nostris temporibus exortum: qui dum pro manie tipo in capite cauteriaretur a medico se similem christo existimans et duodecim apostolos sibi eligens cuidam muliercule coram se adstanti ac super eum dolenti dixisse fertur amen amen dico tibi odie mecum eris in paradiso Similis et iste nefandus beatus migetij informantis exemplo: quum residisset crapulatus a vino: et brutis animalibus abbatem ordinaret rufinum, nomine et merito dignum: quod ipse idem rufinus ore proprio adtestatur in persona Christi se esse existimans rufino dixisse comprobatur ter vocabulo repetito: Simon petre amas me pasce obes meas: Idcirco similes dixerimus migetium et beatum quia equales in honore et pares in virtute: nam idem migetius moriturus tertia die resurrecturum se esse predixit. Et beatus in vigilia pasce hordonio libanensi populo presente finem inundi esse profetabit. Unde territus et amens populus ille factus in eadem nocte nullo cibo refectus die dominica usque ad horam nonam dicitur fuisse ieiunus, quidam dictus hordonius cum se fame afflictum esse cognosceret dixisse fertur ad populum: commedamus et bibamus et si fuerimus mortui saltim vel satiati. Idem vero beatus aegritudine simulans tertio die resurrexit... bus [1] nec corpore mortuus. Non vero anathematizamus bonosum qui filium Dei sine tempore genitum adobtivum fuisse blasfemat. Anathematizamus sabelliuni qui ipsum esse patrem quem filium quem et spiritum sanctum et non ipsud dei erat. Anathematizamus Arrium qui filium et spiritum sanctum creaturam esse existimat. Anathematizamus maniceum qui christum solum deum et non hominem fuisse predicat: Anathematizamus antifrasium beatum carnis lascivia deditum et onagrum et erium [2] doctorem bestualium qui dei filium secundum humane servitutis formam adobtionem carnis ne quaquam habuisse predicant: Unde obsecramus vos venerabiles in Christo eclesiarum presules per adventum domini et terribile eius iudicium ut hec que supradiximus studiose tractare iubeatis et inclito [p. 172] Domino et glorioso principi relegendae presentetis reminiscentes illut. Nolite ante tempus iudicare quo ad iusque veniat qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tune laus erit a deo: et dominus in evangelio: nolite iudicare secundum faciem, set iustum iudicium iudicate: nam quo iuditio iudicaveritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis eadem remitietur vobis. Poscentes almitudinem vestram ut sicut unius cristi vexillo presignati sumus, ita pacem illam quam Christus commendabit discipulis suis intemerato iure servemus. Si quid vero aliter vestra prudentia senserit reciprocatus vestri sermo socordiam nostram enubilet: et lux veritatis radio veri dogmatis abdita pectoris nostri perlustret: ut dilectio Christi in nobis rite perseveret: ut quos ubertas Christi fecundat, terre Spatium nullo modo dividat.- F. P. B. » [1]

[p. 173] II

CARTA A FÉLIX [1]

«Domino Felice: Sciente vos reddo, quia exeunte julio vestro scripto accepi, et exeunte Augusto vobis item scripsi. Sed eveniente occasione ad isto praesente igne consumptum est, et rediens ad me pene ad quadraginta dies denuo adsumpsi laborem, et scripsi ad ipso haeretico piceo Albino, quantum potui pro sua confusione scribere. Tu vero exempla illud, et sic illud dirige... Kalendarum Novembrium direxi vobis scriptum parvura de fratre Militane, qui recta de Deo sentit. Nam et quatuor mihi quaterniones direxerat, quos direxi contra ipso Pseudopropheta foetidissimo in Beato. Certifica me qui est positus in Roma. Epistolam vestram coelitus quemadmodum mihi inlapsam exeunte Julio accepi, et Deo meo ulnis extensis inmensas gratias egi, qui me fecit tuis eloquiis conlaetari, inter ipsa quotidiana dispendia mundi, quibus duramus, potius quam vivimus.

»Sed Epistolam foetidissimam de filio Gehennae ignis Albino, novo Arrio in finibus Austriae tempore gloriosi principis exorto, non Christi discipulo, sed illius qui dixit: Ponam sedem meam ab Aquilone et ero similis Altissimo. De quo scriptum est: Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis. Nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Contra quem prout volui rescriptum reddidi, et Sanctorum Orthodoxorum atque Catholicorum sententiis adstipulari. Tua vero sanctitas viriliter agat, et confortetur cor tuum, reminiscens quid ipse Dominus dicat: Beati qui persecutionem patiumtur Propter justitiam, quorum ipsorum est Regmunt Coelorum. Et iterum: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. Cavete ergo ab hominibus. Tradent enim vos in Conciliis, et Synagogis suis flagellabunt vos et ad praesides et Reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus.

[p. 174] »Ego vero direxi Epistolam tuam ad Cordubam fratribus qui de Deo recta sentiunt, et mihi multa scripserunt, quae in tuo, adjutorio debueram dirigere. Sed ad ipso haeresiarcham Albini Magistro Antiphrasio Beato direxi relegenda. Tu vero dirige scriptum illud pro tuo fidele glorioso principali, ante quam veniat ad ipso filio mortis Albino, qui non credit carnis adoptionem in Filio Dei, quem Sancti Patres et nos ipsi credimus in sola forma servitutis humanae, non in gloria vel substantia divinae naturae. De illo fratre nostro qui defunctus est audivi, quod aliquid nobis mandarat dirigire, et ideo quaeso ut mandetis ad ipso famulo vestro Ermedeo, ut quaerat de Judaeis qui habent illic uxores et filios, qui fatigium det et nobis quantum Deus inspiraverit dirigat: ita tamen ut alii Judaei non sentiant qui apud nos habitant, aut si possibile est, ut quemlibet de humiles vestros nobis cum mercaturios qui veniunt dirigatis, et quid egeritis de vestra intentione, nobis certificate et maxime per libros duos Epistolarum beati Hieronymi et Opusculorum beati Isidori, quos habet Ermedeo, quos direxeram ad ipso fratri qui defunctus est: unde et mihi demandaverat quos alios similes repererat. Idcirco tamen applicate ipse Ermedeo ad vos, et instruite illum vestris eloquiis, et veram fidei doctrinam, sicut ego illi notui.

Me tamen cognoscite senectute jam decrepita octuagesimo secundo a die octavo Kalend. Aug. ingressus fuisse, et orate pro nobis sicut et nos facimus pro vos adsidue, ut nos Deus in regione vivorum pariter jungat. Sed omnibus fratribus demandavimus ut pro vos sacrificium Deo offerant. Merear quantocius de vestro rescripto laetus existere. Istum praesentem vobis commendo, et Presbyterum nostrum Venerium, si datum fuerit ut perveniat ad vos.»

* * *

«Bonosus et Beatus pari errore condemnati sunt. Ille credidit de Matre adoptivum et non de Patre ante saecula proprie genitum nec incamatum. Iste credit de Patre genitum et non de matre temporaliter adoptivum.» [1]

[p. 175] III

CONFESIÓN DE FE DE FÉLIX

«Incipit confessio fidei. In Dei nomine Felix olim indignis Episcopus, domnis in Christo fratribus Emani presbytero, Ildesindo presbytero, atque Exuperio Gundefredo, Sidonio necnon et Ermegildo, seu caeteris presbyteris, similiter Vittildo diacono et Witirico, seu caeteris clericis in parochia Orgellitanae ecclesiae degentibus, seu caeteris fidelibus ecclesiae in superdicto commisso conmorantibus, in Domino Deo Patre et Jesu Christo vero Filio ejus, Domino ac Redemptore nostro, et in Spiritu Sancto aeternam salutem.

»De caetero ad agnitionem vestram reducimus, quia postquam ad praesentiam domini nostri ac piissimi gloriosique Caroli regis perductus sum, et ejus conspectui praesentatus, licentiam ab eo, secunduni quod et venerabilis domnus Laidradus episcopus nobis in Orgello pollicitus est, accepimus, qualiter in ejus praesentiam in conspectu episcoporum, quos ad se ordinatio gloriosi principis nostri convenire fecerat, sententias nostras, quas ex libris Sanctorum habere nos de adoptione carnis in Filio Dei, seu nuncupatione in humanitate ejus credebamus repraesentaremus: qualiter non in violentia, sed ratione veritatis, nostra assertio rata judicaretur, si ab allis per auctoritatem Sanctorum Patrum minime repudiaretur. Quod ita factum est: nam prolatas a nobis sententias de superdicta contentione, hoc est, de adoptione carnis atque nuncupatione, ita illi ex auctoritate de libris Sanctorum Patrum, id est, Cyrilli episcopi, et beati Gregorii Papae urbis Romae, seu beati Leonis, sive et aliorum Sanctorum Patrum, qui nobis prius incogniti erant, seu per auctoritatem synodi quac super in Roma hac intentione, praecipiente gloriosissimo ac piissimo domino nostro Carolo, adversus epistolam meam, quam dudum venerabili viro Albino Abbati Turonensis Ecclesiae scripseram, congregata est. In qua Synodo, praesente Leone apostolico, et cum eo caeteri Episcopi num. LVII residentes, et plerique presbyteri ac diaconi cum eis in domo beatissimi Petri Apostoli, per quorum omnium [p. 176] auctoritatem istas jani dictas sententias nostras, non qualibet, ut dictum est, violentia, sed ratione veritatis, ut oportuit, excluserunt. Quorum auctoritate veritatis et totius Ecclesiae universalis consensu, convicti, ad universalem Ecclesiam, Deo favente, ex toto corde nostro reversi sumus: non qualibet simulatione, seu velamine falsitatis, sicut dudum, quod Deus scit: sed, ut dixi, vera cordis credulitate et oris professione. Quod etiam in conspectu multorum sacerdotum et monachorum professi sumus, poenitudinem gerentes de pristino errore et sacramento, quam pro hac intentione olim praevaricutus sum: profitentes nos deinceps adoptionem camis in Filio Dei, sive nuncupationem in humanitate, nullo modo credere vel praedicare, sed secundum quod dogmatibus sanctorum Patrum informamur, eundem dominum nostrum Jesum Christum in utraque natura, deitatis videlicet et humanitatis, proprium ac verum Filium profitentes. Unigenitum videlicet Patris, unicum Filium ejus: salvas tamen utriusque naturae proprietates, ita dumtaxat ut nec divinitas Verbi Dei in natura (naturam) credatur humana (humanam) conversa, vel humana a Verbo assumpta invidia (in divinam) mutata: sed utraque, id est divina atque humana, ab ipso conceptu in utero Virginis; ita in singularitate personae sibimet connexae atque conjunctae sunt, ut unicus Filius Patri, et verus Deus ex ipso utero gloriosae Virginis absque ulla corrupcione editus prodiretur. Non ita homo assumptus a Verbo de substantia Patris, sicut ipsumque Verbum a fidelibus genitus credatur, cum sit ex substantia matris; sed quia, ut dictum est, in ipsa vulva Sanctae Virginis ab ipso conceptu ab eo qui secundum divinitatem verus et proprius Dei filius, ex eadem Sancta Virgine natus est. Non alius Dei filius et alius hominis filius: sed Deus et homo, unicus Dei Patris verus ac proprius Filius, non adoptione, non appellatione, seu nuncupatione, sed in utraque natura, ut dictum est, unus Dei Patris, secundum Apostolum, verus ac proprius Dei filius credatur.

«Haec est confessio fidei nostrae quam, Deo juvante, a Sanctis Patribus per eorum scripta cognovimus, et ab universali Ecelesia post plistinum errorem nostrum accipimus et tenemus. Quod et vos omnes credere et confiteri, per eundem Dominum nostrum exhortamur, nil diminuentes aut addentes ex sensu vestro, sed hoc quod vobis innotescimus, cum universali Ecclesia indubitantes [p. 177] retinentes: et ut pro me misero, per quam usque nunc in Ecclesia Dei contentio versa est, ex totis praecordiis vestris Domini misericordiam implorare non dedignetis; qualiter propter vestram emendationem et orationem catholicorum sacerdotum, qui in simili praevaricatione ut ego, nequaquam obnoxii sunt, Domini misericordiam, priusquam de lioc mortali corpore egrediar, consequi valeam. Quod per hoc me magis consequi a Domino confido, si scandalum seu error in fide, qui per me in usque nunc inter utrasque partes duravit, per me iterum omnia correcta atque sedata fuerint, atque omnia Ecclesiae membra in unitate fidei et concordia charitatis velut in unum corpus compaginata, ita nemo ex nobis in Ecclesia Dei ultra scandalum vel quodlibet schisma intromittere audeat, sed omnes nos cum universali Ecclesia, quae in toto mundo dilatata noscitur, similiter sentientes, et ea quae dudum orta intentio est, id est, adoptionem carnis seu nuncupationem in humanitatem Filii Dei, anathematizantes, pacem, ut dixi, et unitatem Fidei cum omnibus fidelibus Ecelesiae, absque ulla simulatione, inconvulsa fide retineamus: ne cum Nestorii impietate concordantes, qui purum hominem Christum Dominum credidit, alicubi deinceps labamus, qui dixit:

«Oportet vero et de Dei dispensatione quam pro nostra salute in dispensatione Domini Christi Dominus Deus perfecit, scire quoniam Deus Verbum hominem perfectum assumsit, ex semine Abrahae et David secundum pronuntiationem divinarum Scripturarum: hoc constitutum natura, quod erant illi, ex quorum erat semine, hominem perfectum natura, ex anima intellectuali et carne humana constantem, perfectum hominem constitutum secundum nos per naturam, Spiritus Sancti virtute in Virginis vulva formatum, factum ex muliere, et factum sub lege, ut omnes nos a servitutis lege redimeret, ante jam praedestinatam adoptionem accipientes, inenarrabiliter sibimet veniens, mortuum quidem eum secundum legem humanam faciens, suscitans vero ex mortuis, et perducens in coelum et consedere faciens ad dexteram Dei: unde personam constitutos principatus, et potestates, et dominationes, et virtutes, et omne quod nominatur nomen, non solum in hoc saeculo, verum etiam et in futurum, ab omni creatura accepit adorationem, sicut inseparabilem a divina natura habens copulationem, relatione Dei, et intelligentiam omni creaturae exhibentem. Et neque duos filios [p. 178] dicimus, neque duos dominos: quoniam unus Filius Patris secundum substantiam, Deus Verbum unigenitus Filius Patris, sicut iste conjunctus et particeps constituti Filii communicat nomine et honore. Dominus secundum essentiam Deus Verbum, cui iste conjunctus honore communicat. Et ideo neque duos filios hos dicimus, neque duos homines: quia manifesto constituto secundum substantiam Domino et Filio inseparabilem, tenet ad eum copulationem, qui causa nostrae salutis asumptus confertur nomine et honore Domino et Filio, non sicut unusquisque nostrum secundum seipsum constitutus est Filius. Unde et multi secundum beatum Paulum dicimus filii, sed solus praecipuum habens hoc quod ad Dei Verbi copulationem, adoptionera et dominationem participans: aufers quidem omnem suspicionem dualitatis filiorum et dominorum. Praestato vero nobis in copulationem ad Domini Verbum, bonam haberet ipsius fidem, et intelligentiam et theoriam: pro quibus et adorationem, per relationem Dei ab omnibus coepit creatura. Unum igitur Filium dicimus et Dominum Christum, per quera omnia facta sunt: principaliter quidem Deum Verbum intelligentes substantialiter Filium Dei et Dominum conspirantes autem assumptum Jesum a Nazareth, quem unxit Deus spiritu et virtute, sic in Verbi Dei copulationem adoptionis participantem et dominationis, qui et secundus Adan.»

«Haec est sententia Nestorii haeretici, qui purura hominem absque Deo Virginis utero genitum impie astruebat. In quem hominem ex eadem Sancta Virgine procreatum et genitum, post nativitatem ejus, Verbum Dei, hoc est divinitatem Filii Dei, descendisse et habitasse prae caeteris sanctis impudenter praedicabat. Et ob hoc, sicut in Christo duas naturas, ita et duas personas in eo satis improbe vindicare contendebat. Nos vero ejus impietatem anathematizantes, quaedam testimonia ex libris Sanctorum Patrum, quos Ecclesia venerabiliter recipit, decerpentes, huic epistolae subnectimus, per quae nos ad viam veritatis post pristinum errorem nostrum reversi sumus, vobis subter ascriptara direximus: per quae et vos de dicta intentione veritatem fidei plenius agnoscere potestis, et ad rectum tramitem fidei everti. Contra quas sententias Patrum dissentiens, aliter quam illae nos informant credere aut docere voluerit, et adoptionem [p. 179] et nuncupationem in carne Salvatoris, credere vel praedicare praesumpserit, anathema sit. A quo jaculo anathematis», etc., etcétera. [1]

IV

SENTENCIA DADA POR HOSTEGESIS Y EL CONCILIÁBULO DE CÓRDOBA

CONTRA EL ABAD SANSÓN [2]

«In nomine sanctae et venerandae Trinitatis. Nos omnes pusilli famuli Christi praesidentes in Concilio Cordubensi minimi Sacerdotes, cum in nostro Conventu Ecclesiastica discernerentur negotia, et divinitus dispensata contempti essemus simplicitas christiana; ex improviso quidam corrupta pestis, Samson nomine, sponte prosiliens, multas impietates in Deum, multasque sententias contra regulam praedicavit: in tantum ut imo idolatrix, quam Christianus assertor esse videretur. Adeo ut prima fronte assertionis suae licentiam daret, inter consobrinis conjugia profligare, ut dum carnalia carnalibus hominibus profligaret, ad ceteras impietates illico prosiliens, adjutores sibi de trivio coacervaret. Unde ad cetera progrediens, damnare conatus est quaedam opuscula Patrum, quae canendi usus est in Ecclesia, et in tantum impietatis et perfidiae lapsus est, ut tam insane de Deo sentiret, ut quae nefas est dici, Divinitatem, inquit, omnipotentis sic asserit difussam, sicut humus aut humor, aut aer, aut lux ista diffunditur. Ita ut asserat, aequali eum inesse essentia tam in Propheta, dum vaticinatur quam in Diabolo, qui in aera dilabitur, aut in Idolo qui ab infidelibus colitur, donec eum intra minutioribus vermiculis esse praedicet, quod nefas est dici. Nos autem per subtilitatem eum credimus intra omnia esse, non per substantiam. Et in tantum de hinc in ceteris delapsus est malis, ut praeter tribus Divinitatis personis, id est, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, qui una non ambigitur esse substantia, alias nescimus quas similitudines, [p. 180] non creaturas, sed esse asserat creatores, ut imo quam gentilium vanitates pluralitatem Deorum introducat. Et tam nefariae, tamque perfidae mentis ab una in alia dilapsus est vana assertio, ut videretur omnem scindere regulam. Quas praestigias et vanitatum voces anticipantes, ipsum Auctorem cum suo errore damnavimus, ut simplicitas christiana quae errori et garrulitatibus cedere nescit, tam nefario errore a membris suis abscidat. Et ideo exulem et nudatum eum a Sacerdotali obsequio sanximus, et in perpetuo ab omni Clericatus Officio abdicamus: imoque a totius Ecclesiae membro severius separamus: ne unius membri tabe pestis corruptos cetera sana et syncera pestis involvat. Pro eo cauterio eum canonico abscindendum elegimus, et illas vanas assertiones vitavimus, contenti Apostolico documento: Haereticum, inquit, hominem post unam et aliam commonitionem devita. Si quis ergo post nostra salubria monita ei se sociaverit, aut illi adhaeserit, si quis illius vanas et inutiles commentationes observaverit, audierit, aut assensum praebuerit...»

V

PROFESIÓN DE FE, DE HOSTEGESIS Y SUS PARCIALES, DIRIGIDA

A LA IGLESIA DE TUCCI

«Summo studio, sagacique indagatione Ecclesiam nobis a Domino traditam, et ad regendum fideliter creditam speculantes, omne conamur scandalum abdicare, omnesque garrulitates abjicere: ut ipsa nihilominus Sancta Ecclesia, quae alienis appetitur hostibus, saltem domesticis consoletur concordiis: ut dum uno fidei merito coalescit, unaque connexione regulae conservatur, non solum charitate, verum etiam virtutibus augeatur. Novimus, novimus, et certi equidem sumus, hujus nos negotii debitores existere: hujus sanctae fidei regulam caute attendere, devote praedicare et inter ipsa fidei merita terminos Patrum omni custodia observare. Siquidem Propheta loquente, terminos, inquit, Patrum tuorum ne transgrediaris. Et quia sunt nonnulli, qui ambages causarum suo velint judicio sauciare, et Patrum regulas praeterire, non advertentes in ipsis regulis Patres divino siquidem [p. 181] spiritu esse afflatos: suo quippe judicio non verentur, aut transgredi aut incongrue uti, more procacium et garrulorum, qui majorum libris infamando, sibi incauta moderatione velint nomen acquiri. Siquidem nuper exortam quorundam controversiam fidei regulis obviam juste anticipavimus et eos qui in obstinatione sua durarunt, in perpetuam mancipavimus aeque sententiam. Illos vero qui post inusitatis motibus ad pacem Ecelesiasticam et ad concordiam fidei et Patrum regulas devote conversi sunt, ovando suscepimus, et in Charitate amplectendo ad Ecclesiae gremium revocavimus. Nec nos in hoc victores attollimus: qui non nobis sed divinae credimus veritati. Utrarumque ergo partium est victoria, dum Christus in nobis vicens mutuam charitatem in utramque profligans partem uno articulo fidei tenere disposuit. Et ut patulo, et ab obscuris ad lucem venire festinet ea quae ambigua obviaque in plerasque mentes turbo congesserat, ipsis nihilominus causis e parte conteximus, uf interjecta nube colore Spiritus Sancti possit, optamus hanc nebulam dissipare.

»Primo eatenus in hujus latae sententiae in fronte conteximus, quae primitus male et incaute ac praeceps vulgata sunt: Scilicet psalmodiam quam ab anterioribus Patribus hactenus inter Ecclesiasticis regulis canuerunt: in qua quippe antiphona non solum psallendi virtus ab Auctoribus est expressum, verum etiam fomes haeresum abdicatum, hi incaute et inmature damnaverunt. Nec praeteriendum est hujus antiphonae textum exprimere, ut illico ex ea ostendatur fidei meritum: quae tunc recte expressa sit contra Nestorium: Oh quam magnum, inquit, miraculum inauditum, virtus de coelo prospexit: obumbravit uterum Virginis, potens est majestas includi intra cubiculum cordis januis clausis. Credimus, credimus Verbum Dei Omnipotentis inlapsum in uterum Virginis, et juxta unionem Personae fuisse januis clausis. Et ut cedat Nestorii dogma, non ambigimus eum esse inclusum juxta unicum denique filium, nec in Jordane flumine, sed in utero credimus incarnatum. Praeterea lineas Patrum tentantes, prosapiam affinitatis inusitatae utentes, inter consobrinos conjugia profligare sanciebant. Quibus motibus pressis, hoc ab Ecclesia dogma abscidimus, et ad veram Patrum tenendam auctoritatem plerosque tali sentientes accedentes, praedicatione equidem revocavimus. Praeterea vero in plurimis distenti assertionibus ea sunt conati discutere, quae ab ipsis auctoribus Ecelesiasticis, cum omni cautela, non tam [p. 182] dispositum, quam quidem cum omni formidine, quantum in eis fuit, conarunt edissere: cum et de tali quaestione divini equidem libri plerumque tacuerunt.

»His de ipsis nihilominus scriptoris utentes, quae nobis divina inlustratione suggerit, de praesentia etenim Dei multa et varia autumantes, certam de hoc, non nostram sed divinam, et auctorum dispositionibus firmamus sententiam. Credentes quippe incorporeum et inlocalem Deum, qui omnia suo moderamine justo disposuit, regit et ambit, sic omnia in omnibus esse, ut non diffusus, sicut humus aut humor, aut aer aut lux ista difunditur qui in parte sui minor est quam in toto: sed esse plenum in omnia, ut intra cum etiam coarctentur universa. Dei illius quippe praesentia sic ita affatur Divina Scriptura: Coelum et terram ego impleo. Et illud: Gyrum coeli circuivi sola. Praeterea inquit: Spiritus Domini replevit orbem terrarum . Hinc est etiam quod Dominus ait: Coelum mihi sedes est: terra autem scabellum pedum meorum . Rursumque de eo scriptura est: Coelum metitur palmo et terram pugillo concludens. Inquit Beatus Gregorius: Ostenditur quod ipse sit circumquaque cunctis rebus quas creavit, exterius. Id namque quod interius concluditur, a concludente exterius continetur. Et infra: Quia enim ipse manet intra omnia, ipse extra omnia, ipse supra omnia, ipse subtus omnia. Superior, videlicet, per potentiam, inferior per sustentationem et exterior per magnitudinem, et interior per sublimitatem. Et ut breviter nihilominus Beatus Gregorius suam praesentiam texeret, ait: Est itaque inferior, et superior sine loco. Unde ergo si inlocalis credendus est, cur a quibusdam otiosis fauctoribus inter stupra et idola et muscarum et vermium, imoque cimicum culicum specialiter habitaturum fatetur? Nos autem generaliter ubique et inlocaliter summam confitentes Trinitatem, etsi eum generaliter intra omnia credimus, tamen specialiter solummodo in Dominum Jesum Christum fatemur. De hoc enim singulari dono in Dominum Jesum Christum, ita denuo in libro Moralium secundo Beatus affatur Gregorius. Si prophetiae, inquit, Spiritus Prophetis semper adesset, David Regi de templi se constructione consulenti nequaquam Natham Propheta concederet, quod post paululum negaret. Unde bene in Evangelio scriptum est: Super quem videritis spiritum descendentem et manentem super eum , ipse est qui baptizat . In cunctis namque fidelibus spiritus venit, sed in solo mediatore singulariter permanet, quia ejus [p. 183] humanitatem nunquam deseruit, ex cujus divinitate processit. In illo igitur manet qui solus et omnia semjor potest. Nam fideles qui hunc accipiunt, cum signorum dona habere semper, ut volunt, non possunt, hunc se accepisse quasi in transitus ostensione testantur. Igitur si Spiritus Sanctus, in solo mediatore permanens, a Sanctis etiam viris substrahitur, otiosum valde est inter vermiculos, stupraque et idola ac daemones praedicare. De tali enim cavenda assertione beatus in explanatione Esaiae loquitur quidem Hieronymus: Domus, inquit, Dei quae sursum est, gloria plena conspicitur. Haec vero quae deorsum est, nescio an plena sit gloria: nisi forte secundum Psalmistae sensura dicentis: Domini est terra et plenitudo ejus. Cur, ergo, a quibusdam remisse otioseque praedicatur in stupris, unde Sancta Scriptura conticuit? Sed et ipsi etiam nihilominus illustrissimi viri de plenitudine ejus, ac praesentia caute loquentes, idolorum et vermium et muscarum praetereuntes, hoc solummodo generaliterque confessi omnipotentiam summae Trinitatis intra omnia, sed non inclusum, extra omnia sed non exclusum, liberaliter praedicarunt. Praemissa quidem cimicum et culicum memoria, de hac speciali Sancti Spiritus in Domino Jesu Christo mansione, denuo beatus sic loquitur quidem Hieronymus in explanatione Epistolae Pauli Apostoli: Excepto etenim, inquit, Domino Jesu Christo in nullo Sanctum Spiritum permansisse; quod signum et Baptista joannes acceperat, ut super quem vidisset Spiritum Sanctum descendentem et manentem super eum, ipsum esse cognosceret. Ex quo ostendit quidem super multos descendere Spiritum Sanctum, sed proprie hoc esse Salvatoris insigne, quia permanet in eo. Sed et beatus adhuc Gregorius in Moralium libro decimonono ita denuo loquitur: Deus, inquit, intelligit viam ejus et ipse novit locum illius. Haec coeterna Deo sapientia aliter habet viam, atque aliter locum. Locum vero si quis intelligat, non localem, nam teneri corporaliter non potest Deus, sed sicut dictum est, locus intelligitur non localis. Locus sapientiae Pater est: locus Patris sapientia, sicut ipsa sapientia attestante dicitur: Ego in Patre, et Pater in me. Vocem etenim juxta divinum eloquium Sancti Spiritus audivimus, sed unde veniat et quo vadat ignoramus. Et quera inlocalem et incomprehensibilem confitemur, otiose intra idola et stupra et cloacas nequaquam proferre habitatorem audemus. Absurdum valde est ut habitator Daemonum Dei habitatio praedicetur, cum saepe in Prophetis dictum [p. 184] equidem sit: quia in manufactis ipse non habitat Deus, quem etiam in sanctis viris permansisse non credimus: quia quem inlocalem fatemur, amplius transcendere non possumus. Nec enim ambigimus nos Sancti Spiritus lumine fultos, de quo Evangelista Joannes loquitur dicens: Erat, inquit, lux vera quae inluminat omnem hominem in hunc mundum venientem. Et illud: De plenitudine ejus nos omnes accepimus. Sed ita eum inluminare cunctos credimus, ut inlocalem fateamur et incomprehensibilem, et aliquando a Sanctis quidem viris substractum: sed ut nobis se orandi panderet viam, et plenam domum gloriae suae ostenderet, sic ipse nihilominus Deminus Jesus Christus suos informavit discipulos: Cum oratis, inquit, dicete: Pater noster, qui es in coelis. Et rursum de eo divinum eloquium ita affatur: Habitatio ejus surrum. Et illud: Coelum mihi sedes est, terra scabellum pedum meorum. Et infra ei dicitur: Qui sedes super Thronum et judicas aequitatem. Et illud: Exaudi de coelo, Domine. Et alibi: Laudate Dominum de coelis. Et multis saepe in locis: Ad te, inquit, levamus oculos nostros qui habitas in coelis. Et: Unus est, inquit, Pater vester qui in coelis est. Salomon autem ut locum ostenderet habitationis illius, ait: Si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac, exaudies in coelo, in loco habitationis tuae. Et alibi ipse nihilominus Salomon: Ergone, reputandum est, inquit, quod vere Deus habitet super terram? Si enim coelum et coeli coelorum te capere non possunt, quanto magis domus ista, quam aedificavi. Cumque etiam de templi consecratione illustrissimi viri benedictionem texerunt generalem, sic inquiunt: Deus qui cum in manufactis ipse non habitas, hominum tamen manufacta benedicis. Unde et Dominus Jesus Christus a Sancto Spiritu incarnatus, qui in unione personae localiter est credendus, ille, qui inlocalis est, non in terris sed ad dexteram suam locavit in coelis. Sed et ipsa nihilominus spiritualis Angelorum creatura indefessis vocibus, juxta Esaiam, ter Sanctus in Coelis canere non cessant. Hac etenim confessione contenti, sufficiat cunctae Ecclesiae incomprehensibilem summae Trinitatis divinitatem supra omnia et subter omnia et ante omnia et post omnia esse. Oculos vero ac mente, manibusque ad Deum in Coelis levare, et tota mentis intentionc confiteri. Si quis vero praemissa hac confessione, de porcis, culicibus, cimicibusque, idolis vel stupris, Daemonibusque otiosam fecerit quaestionem, aut specialiter [p. 185] divinitatem habitatricem amoto pudore praedicaverit, iste a nobis perpetua damnatione feriatur, et a membro Ecclesiae severius excludatur. Sufficiat autem ad credulitatem nostram, omnipotens Dominus omnia in omnibus esse, et omnium rerum conditorem existere: nec duo principia, sed unum conditorem cunctarum rerum liberaliter confitentes, magnis et minutis animantibus, et omnia quae in coelis et quae moventur et fiunt in terris, ipsius conditione cuncta fatemur et credimus.

»Abdicamus ergo vanas et garrulorum hominum quaestiones, quas vitandas commendat Apostolus: Stultas, inquit, et sine sensu quaestiones devita. In nullo enim proficiunt, nisi ad subversionem animarum. Sufficiant nobis voces Prophetarum, et Sancti Evangelii verba, contenti nihilominus Doctorum sequentes vestigia. Taceatur de his quae nec dicta sunt, nec ullo modo ad fidem proficiunt. Hi enim talia praedicantes aura favoris, et, ut ita dicamus, corporis otio circumacti, nequaquam verentur auctorem omnium idoli habitatorem existere, locumque hunc habitationis illius praedicare. Unde bene sub Judeae specie per Prophetam torpens otio anima defletur, cum dicitur: Viderunt, inquit, eam hostes, et deriserunt Sabbata ejus. Praecepto etenim legis ab exteriore opere in Sabbato cessatur. Hostes ergo Sabbata videntes irridentes, cum maligni spiritus ipsa vacationis otia ad cogitationes illicitas pertrahunt. De tali enim hominum otio beatus ait Gregorius: Plerumque contingit, ut quanto securius ab extremis actionibus animae cessant, tanto latius inmunde in se cogitationis strepitum per otium congerant. Sed et ipse nihilominus beatus Gregorius de magnitudine et incomprehensibilitate divinae omnipotentiae sic loquitur: Invisibilia quippe, quae per Omnipotentem sunt condita, humanis oculis comprehendi non possunt. In rebus ergo creatis discimus creatorem omnium, quanta humilitate veneremur, ut in hac vita usurpare sibi de omnipotentis Dei specie mens humana nil audeat: quod solum clectis suis praemium in subsequenti, aeterna videlicet, remuneratione servat. Unde bene dictum est: Abscondita est ab oculis omnium viventium. Etsi a nobis Sanctus Spiritus cum omni timore profitendus est in sanctis viris aliquando infundi, aliquando substrahi, quo ordine specialiter praedicandus est, in sues, delubris ac daemonibus habitare, qui omnia inlocaliter amplectit et ambit, et non habitat etiam in corpore subdito peccatis? Habitationem illius [p. 186] ubique sine loco confitemur, et credimus qui pertingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter, qui etiam juxta usum nostrum, dicitur principium et finis: tamen est principium sine principio et finis sine fine.

»Ovantes denique jam amplectimur cunctam in pace solidatam Ecclesiam, et orantes cum gaudio dicimus: Confirma hoc, Deus, quod operaris in nobis . Necnon et illud: Firmetur manus tua, Deus, et exaltetur dextera tua. Credimus quippe exaltatam dexteram tuam in virtute, cum nos unanimes cernimus: cum divitias charitatis tuae mutue abundamus: et nunc laudamus sanctum et ineffabile nomen tuum votive ac perpetim cum Propheta dicentes; Benedictus Dominus de die in diem. Prosperum iter facial nobis Dominus Deus noster. Et optamus ut gradiatur nobiscum prospere in fide, et moribus in hujus vitae anfractibus per gentes, donec ad terram repromissionis aeternam, distribuente nobis Jesu aeterno, haereditatem capiamus cum eo perpetuam, qui vivit cura Patre et Spiritu Sancto una admodum, et coequalis substantia per infinita semper saecula saeculorum. Amen. [1]

Notas

[p. 159]. [*] El libro II está incluído eu el vol. II de esta Edición Nacional de los Heterodoxos.

 

[p. 161]. [1] Va reproducida al pie de la letra, con todas las extrañezas e irregularidades ortográficas del original. Téngalo presente el lector.

[p. 162]. [1] Por foetum .

[p. 164]. [1] Por ei.

 

[p. 169]. [1] Por e servis .

[p. 171]. [1] Falta nec anima vibus.

[p. 171]. [2] Por Eterium.

 

[p. 172]. [1] «Hallase la Carta antecedente en un Codigo de pergamino mui mal tratado del tiempo y del agua en forma de Quarto, que se guarda en la Sta. Iglesia Primada de Toledo Cajon 5 núm. 16 todo escrito en letra Gothica, redonda, menuda, bien formada: los títulos son de vermellon. En este Codigo se halla lo primero la Carta antecedente a los Padres del Concilio de Francfort. 2.º otra Carta del mismo Elipando al Emperador Carlos Magno sobre lo mismo. 3.º otra Carta de Elipando a Migetio herege, a quien menciona en la carta a los Padres Francfordienses. 4.º se sigue de la misma mano el Commentario de Justo (que se cree ser Obispo de Urgell) sobre los Cantares, dedicado a Sergio Papa; mas destrozado lastimosamente, trastrocado, y falto. 5.º de la misma mano sigue el Carmen Paschale de Juvenco, aunque igualmente falto. Al fin de estos versos hai la subscripcion siguiente de letra Gothica cursiva.

«Perscriptus est Liber iste Deo auxiliante sub die XVIIIIº Kalendas Februarias era M. C. VIII, Orate pro Vincentio Presbytero Scriptore, sic Christum Dominum habeatis protectorem. Amen.»

La hoja en que se halla esta Nota, debiera ser la última; sin embargo se siguen después algunas del Carmen Paschale. Cotejé esta copia con dicho original en compañía del Sr. D. Francisco Xavier Valcárcel, Canónigo, en 7 de Noviembre de 1753.- Andrés Burriel.»

 

[p. 173]. [1] Con todos sus barbarismos y raras construcciones.

[p. 174]. [1] Así debe leerse el párrafo que está truncado en las ediciones de S. Beato, y en la del P. Flórez. (Vid. Opúsculos de Ambrosio de Morales, tomo III.)

[p. 179]. [1] Siguen a la carta los textos de San Cirilo, San Gregorio, San Atanasio, San Gregorio Nazianceno y San León.

[p. 179]. [2] Excuso advertir que está reproducida con todos sus barbarismos y malas construcciones.

[p. 186]. [1] Vid. el Apologético del abad Sansón, en el tomo XI de la España Sagrada .